monumenta.ch > Hieronymus > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Epistulae, 3, 72, 2
Et si quidem in historiis aliter haberent Septuaginta interpretes, aliter Hebraica Veritas, confugere poteramus ad solita praesidia: et arcem linguae tenere vernaculae: nunc vero et ipsum authenticum, et caeteri interpretes pari auctoritate consentiant, non in Scriptura, sed in sensu est difficultas. Quis enim crederet mortalium, ut undecim annorum puer generaret filium? Multa et alia dicuntur in Scripturis, quae videntur incredibilia, et tamen vera sunt. NEQUE ENIM VALET natura contra naturae Dominum: aut potest vas figulo dicere: quare me ita fecisti, aut ita? Licet quod pro miraculo, signo atque portento fit, legem naturae facere non possit. Num quia nostra aetate duplex Lyddae natus est homo, duorum capitum, quatuor manuum, unum ventre, et duobus pedibus, omnes homines ita nasci necesse est? Legamus veteres historias et maxime Graecas ac Latinas, et inveniemus lustralibus hostiis, secundum errorem veterum, portentuosas soboles, tam in hominibus, quam in armentis ac pecudibus, expiatas. Audivi, Domino teste non mentior: quaedam muliercula cum expositum nutriret infantem, et instillaret cibos, ac nutricis officio fungeretur, cubaretque cum ea parvulus, qui usque ad decimum iam pervenerat annum; accidit, ut plus quam pudicitia patitur, se mero ingurgitaret, accensaque libidine, obscoenis motibus ad coitum duceret infantem. Prima ebrietas alterius noctis et caeterarum deinceps fecit consuetudinem. Nec dum duo menses fuerant evoluti, et ecce feminae uterus intumuit. Quid plura? dispensatione Dei factum est, ut quae contra naturam simplicitate parvuli in contemptum Dei abutebatur, a naturae Domino proderetur, impleto sermone quo dicitur: Nihil occultum quod non manifestetur .